- MONTILIUM Ademari
- MONTILIUM AdemariMontel-imar, castrum olim, nunc oppidum Galliae, in Deplphinatu, ad Rubeonis Roubion, et Rhodani confluentes Eius meminit Petrus Monachus l. de bello Albig c. 84. Fuit olim sub propriis Dominis, e familia Aemariorum, unde Montilium Aemarii seu Ademari, dictum est. Et quidem Geraldi Aemarii mentio servatur in vetere inscriptione, quae in Curia loci hodieque superstes, sic incipit; Annô ab incarnatione Domini MCXCVIII. Ego Geraldus Aemarius et Ego Lambertus nos Domini Montilii per nos et nostros bonâ fide et sine dolo et merâ liberalitate et spontaneâ voluntate donamus----ominibus nostris de Montilio----ne de cotero toltam vel quistam vel aliquam novam exactionem etc. Integram vide apud Iac. Sponium Itinerar. graeciae Part. 3. p. 19. et 20.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.